Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.10.1 | Cic. Fam. 13.10.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.11.1 |
13.10.2
ut igitur debere me facere hoc intellegas , cum primum
M . Terentius in forum venit , ad amicitiam se meam contulit ; deinde , ut se corroboravit , duae causae accesserunt quae meam in illum benevolentiam augerent , una , quod versabatur in hoc studio nostro , quo etiam nunc maxime delectamur , et cum ingenio , ut nosti , nec sine industria deinde , quod mature se contulit in societates publicorum quod quidem nollem ; maximis enim damnis adfectus est sed tamen causa communis ordinis mihi commendatissimi fecit amicitiam nostram firmiorem . deinde versatus in utrisque subselliis optima et fide et fama iam ante hanc commutationem rei p . petitioni sese dedit honoremque
honestissimum existimavit fructum laboris sui .
13.10.3
his autem
temporibus a me Brundisio cum litteris et mandatis profectus ad Caesarem est ; qua in re et amorem eius in suscipiendo negotio perspexi et in conficiendo ac renuntiando fidem .
videor mihi , cum separatim de probitate eius et moribus dicturus fuissem , si prius causam cur eum tanto opere diligerem tibi exposuissem , in ipsa causa exponenda satis etiam de probitate dixisse . sed tamen separatim promitto in
meque recipio fore eum tibi et voluptati et usui ; nam et modestum hominem cognosces et prudentem et a cupiditate omni remotissimum , praeterea magni laboris summaeque industriae .
neque ego haec polliceri debeo , quae tibi ipsi , cum bene
cognoris , iudicanda sunt ; sed tamen in omnibus novis coniunctionibus interest qualis primus aditus sit et qua commendatione quasi amicitiae fores aperiantur ; quod ego his litteris efficere volui ; etsi id ipsa per se necessitudo
quaesturae effecisse debet ; sed tamen nihilo infirmius illud hoc addito . cura igitur , si me tanti facis quanti et Varro existimat et ipse sentio , ut quam primum intellegam hanc meam commendationem tantum illi utilitatis attulisse quantum et ipse sperarit nec ego dubitarim .
13.10.4
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.10.1 | Cic. Fam. 13.10.3 (English) | >>Cic. Fam. 13.11.1 |